- PELASGIA
- I.PELASGIAInsul. maris Aegaei. vide Lesbos.II.PELASGIAregio Graeciae circa extremam partem Macedoniae, versus Achaiam. olim Thessalia dicta; a qua Pelasgi populi, quasi Pelargi, quoniam errabundi, ritu ciconiarum, per multas regiones iverunt, Strabone teste. Vel a pelasgo Iovis filio. Hesych. Πελασγοι οἱ Θεσσαλοὶ. Aliquando latius extenditur haec vox, nempe ut universos Graecos comprehendat. Ovid. Met. l. 13. v. 128.Si mea cum vestris valuissent vota Pelasgi.Idem ibidem, v. 268.Quid tamen hoc refert, si se pro classe PelasgâArma tulisse refert? ———I. e. pro navibus Graecis. Strabo Pelasgos Graeciae populos vetustissimos vocat, qui, ut ex Hesiodo idem refert, ab Arcadia originem duxerunt, eos quippe e Lycanoe natox exstitisse ait, quem Pelasgus procreavit. Aeschylus autem in Danaidibus, eorum genus ex Argis Mycenarum exstitisse prodidit: Peloponnesum enim et Pelasgiam vocatam fuisse, testis est Ephorus. Euripides quoque, in Archelao, Danaum illum 50. filiarum genitorem, Argos venientem, Inachi urbem habitâsse commemorat, quique antea Pelasgi nominabantur, ut Danai dehinc vocarentur, lege Graecâ sanxisse. Plerique etiam gentes Epiroticas appellavêre Pelasgicas. Lesbos quoque Pelasgia dicta fuit; et habitantibus Troadem Cilicibus finitimos Pelasgos nuncupat Homerus. Argos quoque Pelasgicum Thessalia dicitur inter eruptiones Penei et Thermopylas, usque ad montanum Pindi tractum. Iovem quoque Dodonaeum idem Poeta Il. 16. Pelasgicum vocat. Hi sub Peucetio, Iapyge et Oenotrio in Italiam colonias deduxerunt, ad ripam Padi, in Calabria et versus sinum Tarentinum, sed sub Pico dein, Aboriginum Rege, Hetruriam incolere coeperunt. Pausan. in Arcad. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.